- CALLITHRIX seu CALLITRICHUM
- CALLITHRIX seu CALLITRICHUMapud Plin. l. 25. c. 11. idem cum Trichomane, de quo infra, Graece καλλίθριξ: sicut Adiantum proprie Polytrichon dictum est, quae tamen cognomina Auctores plerumque confundunt. Dalmas. ad Solin. p. 1294. Sed et Callitriches inter simiarum genera recensentur Plinio, l. 8. c. 54. Effer atior cynocephalis natura, sicut mitissima satiris et sphingibus. Callitriches totô pene aspectu differunt: barba est in facie, caudâ late fusâ primori parte. Nempe caudatarum, quae Graecis κερκοπίθηκοι; de quibus festive Iuvenal, Sat. 10. v. 192. de rugoso sene,----- deformem pro cute pellem,Pendentesque genas, et tales aspice rugas,Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,In vetula scalpit iam mater simia bucca, etc.Vide Delechampium Not. al l. et de Simiis plura apud Solin. c. 40. Aristotelem Histor. Animal. l. 2. c. 8. Alios, ut et infra fuô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.